- MEGACLES
- I.MEGACLESArchon Athenis τῶ διὰ βίου VI. post Phorbantem, praefuit ann. 30. circa tempora Sesostris. Sub eo hesiodum floruisse, discimus ex Epochis Marmoreis apud Ioh. Marshamum Canonc Chron. ad Sec. XV. Illi successit Diognetus, quem vide. Item Archon Athenis, circa initium Saeculi a Diluvio XVIII. unus ἐκ τῶ Εννέα, eô enim tempore IX. Archontes Remp. administrabant, Herodoto οἱ πρυτάνεις, τῶ Ναυκράρων l. 5. c. 71. Erat ex Alcmaeonidis, de quibus supra voce, Alcmaeon. et Cylonii piaculi reus, una cum posteris suis, factus est. Ille enim coniurationis Cyloniae consortes, Minervae supplices, ad causam dicendam descendere compulit. Hi κρόμην κλωσὴν filum, Deae simulacro adnexum, manu tenentes, in descensu Eumenidum aris appropinquarunt: quum stamine supplicatoriô suâ sponte ruptô, Megacles et qui cum eo Archontes erant, quasi Dea supplices reiecisset, trucidârunt eos, tam qui extra erant, quam qui ad aras confugerant: soli evaserunt, qui ad uxores ipsorum supplices manus tetenderunt. Inde illi, ἐναγεῖς dicti, detestabiles habebantur, Plut. Solone. Inde Alcmaeonidae huius caedis reatum ferebant; ac licet illi iam damnati ac in exilium missi essent, nihilominus τὸ Κυλώνιον ἄγος, Cylonium piaculum urbem diutissime perturbavit. Non enim hoc tantum saeculo Cyloniis, qui supererant, perpetuae cum Megaclis posteris erant inimicitiae; sed etiam saeculô sequente Clisthenes eius pronepos cum 700. Atheniensium familiis, quasi piaculô contaminatis, itidem expulsus est, a Cleomene Lacedaemoniorum Rege, ac defunctorum ossa extra fines eiecta sunt, circa Olymp. 72. quô tempore in Marathone pugnatum est. Imo postquam rediissent (genus namque eorum in urbe fuit, initio belli Peloponnesiaci Olymp. 87.) Lacedaemonii piaculum hoc iterum exterminari iusserunt; quôd scirent Periclem, Xantippi filium, per genus maternum, ἔιοχον τῷ ἄγει, obstrictum huic piaculo. Herodotus l. 5. c. 71. Plut. d. l. Thucyd. l. 1. etc. laudati Ioh. Marshamo Canone Chron. Sec. XVIII. Vide et supra, Alcmaeon et Cylon.II.MEGACLESCoesyrae filius, Eretriensis, ter vicit Olympia, a Pisitratô eiectus; sed Patriae redditus. Vide Scholiast. in Nub. Aristoph. et Polyaen. l. 1. in Pisistrato.III.MEGACLESHipparini fil. Dionis frater, nobilissimus inter Syracusanos, a fratre adiutor sumptus in destruendâ Dionysii Iunioris tyrannide.IV.MEGACLESHistoricus, de viris illustribus scripsit, teste Athen. l. 10.V.MEGACLESqui pentalidas, Mitylenes Principes, ob inflicta sibi verbera sustulit. Vide Arist. Pol. l. 5. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.